monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 301 > 257 > 142 > 122 > 170 > 220 > 165 > 294 > 249 > 132 > 176 > 167 > 113 > 272 > 271 > 131 > 219 > 206 > 321 > 146 > 265 > 307 > 246 > 145 > 101 > 277 > 252 > 258 > 287 > 18
Hilarianus, Chronologia, XVII <<<     >>> XIX

Hilarianus, Chronologia, Caput XVIII

1 Superato igitur et interfecto Antichristo, summa completa annorum sex millium fiet resurrectio omnium sanctorum adhuc superstite mundo; decurrentibus etiam annis mille, in quibus draco ille antiquus [Apoc. 20, 3], diabolus et satanas, ligatus in abysso, sequestratus erit ne seducat quemquam, donec consummentur anni tres; qui anni tres his annumerabuntur qui sub signo Antichristi remanebunt, et hi omnes nubent et nubentur, et morientur: super hos, et plagae illae descriptae in Apocalypsi advenient, et partibus subinde caeditur hic mundus. Nam Sanctis Dei, in resurrectione unus erit dies; et tantum erit prolongatus in lucem dies iste Sanctorum, quantum impiis illius in mundo cum poena viventibus, mille numerabuntur anni.
2 Iste est dies septimus, et sabbatus aeternus et verus, cuius imaginem et figuram tenet sabbatus iste temporalis in Moysi lege conscriptus. Sicut enim populo Iudaico dictum: Sex dies operare opera mundi; septimo autem die qui appellatus est sabbatum, requiesce ab operibus tuis [Exod. 23, 12]: si sanctis omnibus qui sunt ab initio mundi, et nunc in Christo vera fide credentibus; transactis scilicet sex diebus (id est sex millium annorum) in quibus eis labor et cruciatus fuit; venit dies septimus et sabbatus verus.
Hilarianus HOME

tbl3771.2r uldVLQ005.45