| 1 | De 400 vero et septuaginta annis a passione Domini, in consulatu Caesarii et Attici; die nono kalendas Aprilis, anni transierunt 369. Restant itaque anni 101 ut consummentur anni 6000, qui anni 6000 non ante complentur, nisi prius prope ultimum reges decem exierint in mundum; et filiam Babyloniae quae nunc obtinet, de medio mundi tulerint. Ad quos subito exiet unus potens super eos, qui est in Apocalypsi Draco nominatus, et obtinebit reges decem; et ex eis aliquos perdet, alii sub eius ditione remanebunt: Tunc revelabitur ille impius, filius perditionis, qui elatus est adversus omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedens ostendat se tamquam ipse Deus [II Thess. 2, 8, 4]. Hic erit proprius Antichristus. |