| 1 | Ex hinc usque in 174 annum regni Graecorum; quo tempore Lucius Licinius Lucullus, qui fuit consul Romanorum, de societate et amicitiis ad Simonem fratrem Iudae Machabaei litteras dedit; anni sunt 26. Ex istius namque consulatu annuos iam consules, requirentes; invenimus usque ad passionem Domini nostri Iesu Christi, usque ad annum decimum sextum imperii Tiberii Caesaris, 179 annos esse completos: ac per hoc a fabrica mundi usque ad passionem Christi Salvatoris nostri, anni sunt 5530. Proinde ad conclusionem sex millium annorum debentur anni 470. Necesse est enim, ut quomodo filii Israel, a pollicitatione Domini Dei facta ad Abraham, post 470 annos promissionis terram accepere; sic etiam nos Christiani, post totidem annos, primam resurrectionem habebimus. |