| 1 | Et quamvis ordo iste annorum divinae legis, a constitutione mundi sufficiat sibi; tamen ut lectoris animo satisfacere videamur, etiam per reges Persarum currentes, de historiis publicarum litterarum ostendimus a Cyro 62 hebdomadas isto tempore Machabaeorum fuisse impletas. Cyrus namque Persis regnavit annis 30, Artaxerxes regnavit annis 9, Argus regnavit mensibus 9, Darius regnavit annis 36, Artaxerxes secundus regnavit annis 19, mensibus 2, Socidanus mensibus 7, Xerxes filius maior regnavit annis 20, Artaxerxes regnavit 72, Artabus regnavit mensibus 7, Darius Nothus regnavit ann. |
| 2 | 29, Olus regnavit ann. 22, Arser regnavit ann. 17, Darius regnavit ann. 6. Hunc interfecit Alexander Magnus Macedo; a cuius tempore historia Machabaeorum, Graecorum annos divina narratione percurrit. Fit igitur omnis summa annorum regum Persarum 263, et ab Alexandro Macedone usque ad Antiochi tempora, id est, usque ad 141 annum regni Graecorum, completae sunt (ut diximus) hebdomadae 62, hoc est, ann. 434. |