Hilarianus, Chronologia, Caput XI
| 1 | Designat igitur angelus Danieli, et summam in septuaginta hebdomadibus, et rursum suo ordine partitur eas, quando et quomodo compleantur. Ac de eodem angelus sic prosequitur dicens: Ad oblitteranda quae acceperunt, et consummanda peccata, et exorandas iniustitias, et abolenda delicta, et aequitatem sempiternam excogitandam, et ut concludatur visio et prophetia, et ut ungatur Sanctus Sanctorum: et tu quiesce et intellige de proventu Sanctorum, sive praeceptum respondendum et aedificandam urbem Hierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomadas septem (Dan. |
| 2 | 24, 25): quae hebdomadae sunt 49 anni: qui anni, ad corpus 70 annorum captivitatis Hierusalem pertinent. Anno enim primo Darii regis, qui regnavit ad regnum Chaldaeorum, qui etiam Balthazar regem occidit; Daniel vidit visionem: et fuit 21 annus captivitatis Hierusalem; 18 enim annis vixit Nabuchodonosor, posteaquam praedatus est Sedechiam et Hierusalem; et filius eius Balthazar regnavit annis 3, in quo anno tertio occisus est, et suscepit regnum Darius. |
| 3 | Cuius anno primo, Danieli ab angelo dicitur de hebdomadis septuaginta: quas cum partiretur, septem hebdomadae, primo, ab eodem angelo nominatae sunt: quae (ut dictum est) sunt anni quadraginta novem, qui iunguntur ad 21 captivitatis, quando Daniel vidit visionem; et efficiuntur anni septuaginta, qui completi sunt in Babylonia, ut impleretur visio et prophetia Hieremiae. |
| 4 | Post quos annos Cyrus rex Persarum iubet populos ire ad Hierusalem primo anno regni sui; ut aedificari posset Hierusalem, et ungeretur Sanctum Sanctorum, quod fuit in Templo Dei sacratissimum. |