Hilarianus, Chronologia, Caput X
| 1 | A fabrica scilicet mundi, usque ad Sedechiam, quando Hierusalem eversa est, et populus in Babylonem transmigratus est, anni sunt 4814. Post undecimum ergo annum Sedechiae; Hierusalem eversa a rege Nabuchodonosor; Iudaicus populus in captivitatem Babyloniae transmigratus est. Quae captivitas 70 annos tenuit: qui anni, quomodo consummati sunt, luce clarius demonstrantur, cum hinc ad hebdomadas Danielis venerimus; ut hae hebdomades, a quo tempore et ubi completae sint, diligentissime comprobantur. |
| 2 | Daniel enim in decima visione sua, cum totus attenta mente pendula sollicitudine, in oratione ad Deum fuisset intentus; scire volens si status Hierusalem et populus eius, post captivitatem Babyloniae, ab hostibus nihil mali amplius pateretur; apparuit ei angelus Dei dicens: Daniel modo prodivi ad ostendendum tibi sensum; exivit enim Domini praeceptum, et veni ut demonstrem tibi: Vir enim concupiscens es tu. |
| 3 | Recogita igitur in praeceptum, et intellige visionem; Septuaginta hebdomadae incisae sunt in populum tuum, et in civitatem Hierusalem [Dan. 11, 22-24]. |