| 1 | Transactis igitur annis istis, iudicavit Heli sacerdos, an. 20. Huic successit Samuel etiam ipse Dei sacerdos; et iudicavit an. 40. usquequo unxit Saul regem. Fiunt ergo omnes anni, ut diximus, 561. Nam qui putant de his annis aliud Apostolum narravisse; diligentius advertant, non advertisse eos qui annorum historiam descripsere, quia sequestrata sola Iudicum tempora (ut fecit Apostolus) sine annis captivitatis sunt anni 111. Sunt ergo anni omnes a fabrica mundi usque ad Samuelem qui unxit Saul regem 4300. Successerunt deinde tempora Regum. Habuerunt etiam Reges per ann. |
| 2 | 514 a Saul usque ad Sedechiam; cui Nabuchodonosor oculos auferens, eum in pistrino necavit. Sic deinde comprobantur anni Regum. Saul regnavit annis 40, David regnavit annis 40 et mensibus 3, Salomon ann. 40, Roboam ann. 17, Abia ann. 3, Asa ann. 41, Iosaphat ann. 25, Ioram ann. 8, Ochosias ann. 1, Godolias ann. 6, Ioas ann. 40, Amasias ann. 29, Ozias ann. 52, Ioatham, ann. 17, Achaz ann. 15, Ezechias ann. 29, Manasses ann. 55, Amos ann. 2, Iosias ann. 31, Ioachaz menses 3, Ioachim ann. |