| 1 | Haec denique tempora iudicum sic ostenduntur, Iesus Nave cum senioribus iudicavit annis 30. Post haec peccantes, traditi sunt Chusanrasathaim regi Mesopotamiae, annis octo: et excitavit illis Dominus ad auxilium Gothoniel: qui occiso Cufarsamoth, iudicavit Israel annis 50. Post hunc, peccantes, servierunt Eglon regi Moab, annis 18. Aoth occidit Eglon, et iudicavit Aoth annis 80. Isto mortuo, peccavit populus, et servierunt Iabin regi Chananaeorum annis 20. Contra quem Dominus suscitavit Deboram, quo occiso Iabi, iudicavit ann. 40. Peccantes iterum, traditi sunt Madianitis ann. 7. Super hos surrexit Gedeon et iudicavit populum an. 40. Post ipsum, filius eius iudicavit an. 3. Post hunc, Tola iudicavit an. 22. Mortuo Tola, electus est a populo Iahir, et ipse iudicavit populum an. 22. Post eius exitum, peccavit populus, et traditi sunt Ammanitis an. 18; et a pressura clamantes ad Dominum, excitavit illis Iepte, et iudicavit an. 6. Et Sebon iudicavit an. 7. Peccavit deinde populus, et traditi sunt allophylis an. 40. Iterum conversi ad Dominum, excitavit illis Samson, qui victis allophylis iudicavit ann. 20. Mortuo eo iudicavit Semergar ann. 1. Post hunc fuit populus in pace, et non eis erat rector; sed unusquisque quod ei placebat, faciebat, et ipsi sibi fuerunt iudices per ann. 30. |