| 1 | Et ideo a fabrica mundi usque ad profectionem filiorum Israel de Aegypto, anni sunt III 646. In eremo fuerunt anno 40, deinde mortuo Moyse, Iesus filius Nave, per Iordanis alveum sicco pede ad terram promissionis transtulit populos; et eis favente divinitate, debellans asperas gentes, iudicavit ut iustus. Sub Iudicibus autem fuerunt inibi captivitatis tempora, a Iesu Nave usque ad Samuelem prophetam qui unxit Saul regem, per annos 561. Sed ut et nostram summam integre fore collectam, et in Actibus Apostolorum apostolum Paulum recte posuisse, a legentibus cognoscatur, quod ita a Iesu Nave divisa patribus nostris terra Chanaan, dedit eis iudices Dominus Deus per annos 450 usque ad Samuelem prophetam. Apostolus enim Paulus aliter agens in Actibus Apostolorum et aliud persuadens: non et captivitatis, sed sola in quibus iudices habuerunt et dominati sunt, tempora nominavit: Et dedit eis Iudices, ait [Act. 13, 20]. In captivitatem enim pro peccatis traditi, non suos Iudices habuerunt, sed ab exteris premebantur. |