monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212 > 296 > 67 > 279 > 125 > 297 > 198 > 120 > 291 > 234 > 184 > 114 > 186 > 196 > 311 > 223 > 225 > 180 > 1 > 214 > 133 > 229 > 107 > 317 > 299 > 222 > 127 > 288 > 6
Hilarianus, Chronologia, V <<<     >>> VII

Hilarianus, Chronologia, Caput VI

1 Abraham 30 annos peregrinatus est et accepit promissionis filium Isaac: qui cum verbum Domini desiderasset audire, quando [Possit. Forte posset.] possit semen eius haereditare terram Chanaan; parato sacrificio ad vesperam Dominus ei locutus est, concludens simul et designans, quod adhuc semen eius peregrinaturum esset in terra Chanaan et in servitute Aegyptiorum annis 400, sicut in libro Geneseos Scriptura divina ipsi Abrahae testatur: Sciens scies quomodo peregrinum erit semen tuum in terra non sua et in servitutem redigentur et dominabuntur eorum annis 400. Gentem autem cui servierint, ego iudicabo [Gen. 15, 13, 14]. Et ideo sapientissimus legislator Moyses, auctore Deo nostro, secutus ita ait: Habitatio autem filiorum Israel qua habitaverunt in terra Aegypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, annis 430 (Exod.
2 , XII, 40). Hoc videlicet minus attendentes disputatores annorum; in Aegypto solum annos 350, et non ipsos 43o, filios Israel fuisse, frustra memorati sunt. Nam ut plenius, sic melius 430 annos per semen Abrahae, ab Isaac nato usque ad eos de Aegypto egressos (non in terra Aegypti solum, sed in terra Chanaan) esse completos; generationes eorum percurrendo monstramus. Isaac anno suo 60 genuit Iacob. Iacob cum esset annorum 130 introivit in Aegyptum cum filiis et nepotibus suis omnique progenie sua, inter quos nepotes fuit Caath filius Levi, qui est avus Moysis: ergo Amram in Aegypto natus est.
3 Amram genuit Moysen; anno 80 suo idem Moyses exivit de Aegypto cum filiis Israel, ac per hoc in terra Chanaan ab Isaac nato usque ad Iacob ingressum in Aegyptum, habitaverunt annis 140, et in Aegypto fecerunt annos 210. Satis est ad declarationem annorum istorum de quibus haesitaverunt quam plurimi qui de iis fuerant locuti.
Hilarianus HOME

tbl3771.2r uldVLQ005.39