| 1 | Lamech anno 188 genuit Noe; sexcentesimo namque anno Noe, factum et consummatum est diluvium. A diluvii autem tempore usque ad 60 annum Abrahae, quo de terra sua ad peregrinationem profectus est, anni sunt 1012. Ita per ordinem: secundae generationes, a Sem filio Noe, ostenduntur. Sed quia anni Sem 78 in consummatione diluvii completi sunt, 2 scilicet anni ad rationem summae quam post diluvium designavimus, necessarii sunt: ipse enim Sem biennio post diluvium, fuit annorum 100, et sic genuit Arfexat; quos annos 2 descriptores huius rationis in numerum annorum non posuerunt, quomodo eos minime praeviderunt. |