monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 273 > 8 > 245 > 266 > 137 > 250 > 187 > 292 > 293 > 116 > 282 > 217 > 144 > 106 > 4
Hilarianus, Chronologia, III <<<     >>> V

Hilarianus, Chronologia, Caput IV

1 A primoplasti, Adae scilicet, nativitate usque ad diluvium factum sub Noe, anni sunt [Melius 2237, eo enim redit.] 2257, qui sic per generationes singulas fideliter comprobantur. Adam anno 230 genuit Seth. Seth 205 genuit Enos. Enos anno 170 genuit Cainam. Cainam anno 170 genuit Malalehel. Malalehel anno 165 genuit Iareth. Iareth anno 162 genuit Enoch.
2 Enoch anno 165 genuit Matusalam. Matusalam anno 182 genuit Lamech. Hic primos Matusalae annos quos scriptorum error fecit, nullus vidit, nullus inspexit, nullus diligenti inquisitione correxit: 167 annos eum vixisse [Et gen. Forte melius, cum gen.] et genuit Lamech; post vixisse 811 annos, quod verum esse non potest, quia 811 usque transdiluvium, 14 annos plus-esse monstratur.
3 Diluvium enim nemo evasit, nemo praeter arcam vivendo transcendit. Igitur Matusalam vixit anno 182 et sic genuit Lamech: et post hoc vixit annos 787, sic enim divinae Scripturae fides vera demonstrat, quae Matusalam ante diluvium, et vixisse, et mortuum esse narravit.
Hilarianus HOME

tbl3771.2r uldVLQ005.38