monumenta.ch > Hilarianus > 3
Hilarianus, Chronologia, II <<<     >>> IV

Hilarianus, Chronologia, Caput III

1 Cum ergo hic mundus Creatore Deo constitueretur videretque omnia suo iussu ex nihilo apparuisse, mature coelum cum ornamentis suis, id est solem, et lunam, et stellas, propter vices et signa temporum, luce radiantes; terram cum perfectione omnium seminum virore plenam, diversis coloribus flores habentem divina pictura; maria conclusione riparum ac montium, ne transcendant quasi vallatione quadam obsessa, isthinc etiam primo prolatum motum habentia in se et omnem animam vivam. Post hanc igitur perfectionem mundi, placuit omnipotenti Deo instituere hominem quem prae caeteris animalibus aliquid esse omnipotens Deus voluit: nam illa, iussu et verbo suo creavit; hunc sacris manibus finxit (Gen.
2 I, 27), quem liberum dominumque super universa sua praefecit: illa, ut ab hoc regerentur; hic, ut sapiens animal rationale et astutum sese gubernaret in mundo. Ex istius namque tempore posteriorumque, omnium generationes (currendo) ostendimus usque ad nostram aetatem; quot anni sint ex quo factus est iste in quo degimus mundus; sed qui iam secundum evangelicam vocem in fine est constitutus: a die VIII Kalend. april. originem [Eius mundi. Forte eiusmodi.] eius mundi tenentes quo inchoatum et factum esse, in libello Paschali; ratione currente iam exposuimus, et V dies sine homine fuisse mundum, et die VI fictum et vivificatum per Dei flatum esse narravimus.
Hilarianus HOME

tbl3771.2r uldVLQ005.37

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik