monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 281 > 166 > 329 > 280 > 162 > 285 > 236 > 237 > 111 > 194 > 295 > 178 > 103 > 11 > 251 > 17 > 202 > 302 > 16 > 13 > 207 > 12 > 100 > 2
Hilarianus, Chronologia, I <<<     >>> III

Hilarianus, Chronologia, Caput II

1 In his igitur promissis, satis gavisi fratres faciunt quae diligentius sanximus. Etenim de hac re non aeque, sed varie scripsere quam plurimi; ut lectoris animus in ancipiti remanens, quid verius sit, scire non possit. Faciam ut vultis, ut et ipse promisi, Domino scilicet, Deo Christo monstrante. Quapropter partes omnes et regulas annorum affabre diligentiusque persequar; ut expositio ipsa, legentibus, quasi gradientibus, delectabilis via, aequa et plana videatur. Post praeteritorum quidem descriptorum varias compositiones (praesertim qui iam praeiudicatae opinionis habentur), dicere aliquid, nefas aut superbum est; sed dicam; necesse est enim ratione cogente, quamvis superbum credo non esse si posteriore tempore, a quoquam melius quid de lege proferatur. Hoc et sanctus apostolus Paulus, pacem consulens, testatur et dicit: Etsi alii melius revelatum fuerit sedenti, prior taceat [I Cor. 14, 30]. Et utique apostolus de quacumque disputatione legis, hoc dixit: De qua re, quis qualiter senserit, ita ut senserit et bene, melius possit admitti.
2 Nunc de annorum integro numero ratio vertitur; ubi non potest quis pro perfecto numero imperfectum ponere, aut ipsum perfectum transcendere numerum; et quod minus fuerit, et plus a perfecto numero astruere verum. Igitur iam veniamus ad causam, et suo ordine cuncta narremus, intelligaturque quo in loco hanc volentes assequi rationem, [Aut plene dixerim. Forte haud plene dixerint.] aut plene dixerim.
Hilarianus HOME

tbl3771.2r uldVLQ005.37