monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 315 > 325 > 139 > 173 > 305 > 119 > 216 > 300 > 270 > 163 > 240 > 326 > 188 > 278 > 303 > 212 > 296 > 67 > 279 > 125 > 297 > 198 > 120 > 291 > 234 > 184 > 114 > 186 > 196 > 311 > 223 > 225 > 180 > 1
>>> Hilarianus, Chronologia, II

Hilarianus, Chronologia, Caput I

1 Quantocumque tempore, in divinis legibus, cuiuscumque timentis Deum intentus fuerit animus; tanto eligere [Eligere. Suspecta lectio.] quae vera sunt discet, ut discendo sapiens efficiatur, quia dux oculorum cordis est ei in lege: Virtus Dei Patris et sapientia Christus [I Cor. 1, 24].
2 Et quasi patefactis ianuis coeli, [Ore. Forte ex ore.] ore proprio Dei audierit, exsultat, in lege aliquid [Vere sapienter. Forte verae sapientiae. Et mox inde pro unde.] vere sapienter addiscens: unde sapientia Dei hominem silere non patitur; compellitur (ipsa veritate cogente) loqui, ut alios sapientes efficiat. Sapientiae vero [Qui. Forte quia. Mox vero potest pro potuit.] qui iunctus, invidere non potuit.
3 Quapropter sapiens vult (per sapientiam Dei a qua sapiens effectus est) derelicta invidentia per quam mors dominatur et regnat [Sap. 2, 24], omnes homines in mundo sapientes existere. Praedictum enim in lege esse scit, quod multitudo sapientum sanitas est orbis terrarum [Sap., 6, 26]. Igitur cum ex lege coram fratribus, sapientia duce, tractatus foret opponereturque ab iisdem, mundi initium finemque eius penitus a nobis sciri non posse; quod alii affirmant plus XX millia annorum habere iam mundum; alii initium et finem dare ei nolentes; alii (initium concedentes) aeternum fore voluerunt. Ad haec ego aio: Astruere hoc per artem, philosophiam mundi et inanem deceptionem; verborum pompam opinionisque magis quam [Veritatem. Ita rescripsimus pro varitatem editorum.] veritatem amavere et sunt amatores.
4 Nam si nos imperio Dei, quod fidele est, audiamus; accipiamus necesse est, quidquid nobis divina lex fideliter enarravit: quod annuente Domino (si permittitis) vobis simpliciter enarrabitur. Sunt enim qui estimant annos, in lege, inaniter aut superflue, quasi non necessarie fuisse conscriptos: nescientes parum habere fidei, tales qui quod lex Dei insinuat, verum esse non credunt.
5 At illi: Magna, inquiunt, vis est, aliquid de lege proferre scriptoque mandare? Vere, inquam: nam ut ipsi scitis, olim de ratione Paschae numeroque annorum mundi hortantibus vobis scripta fecisse me; sed idcirco silui aliquanto tempore, ne a nobis opuscula ipsa condimentis sapientiae alienae, irrationabiliter conderentur.
6 Unde digestis melius rebus, de die sacratissimo Paschae iam libellum praemisimus: in quo et qui sit mensis primus, legaliter demonstravimus: dehinc etiam cursum annorum a fabrica mundi, in hoc opusculo, suo quoque ordine, supputando notamus.
Hilarianus HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik