Hieronymus, Apocalypsis, Caput 1
| 1 | apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni |
| 2 | qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit |
| 3 | beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est |
| 4 | Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt |
| 5 | et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo |
| 6 | et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen |
| 7 | ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen |
| 8 | ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens |
| 9 | ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu |
| 10 | fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae |
| 11 | dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam |
| 12 | et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea |
| 13 | et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream |
| 14 | caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis |
| 15 | et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum |
| 16 | et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua |
| 17 | et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus |
| 18 | et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni |
| 19 | scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec |
| 20 | sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt |