Hieronymus, Petri II, Caput 1
| 1 | Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi |
| 2 | gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri |
| 3 | quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute |
| 4 | per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem |
| 5 | vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam |
| 6 | in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem |
| 7 | in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem |
| 8 | haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione |
| 9 | cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum |
| 10 | quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando |
| 11 | sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi |
| 12 | propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate |
| 13 | iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione |
| 14 | certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi |
| 15 | dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis |
| 16 | non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis |
| 17 | accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui |
| 18 | et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto |
| 19 | et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris |
| 20 | hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit |
| 21 | non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines |