Hieronymus, Petri I, Caput 2
| 1 | deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones |
| 2 | sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem |
| 3 | si gustastis quoniam dulcis Dominus |
| 4 | ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum |
| 5 | et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum |
| 6 | propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur |
| 7 | vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli |
| 8 | et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt |
| 9 | vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum |
| 10 | qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti |
| 11 | carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam |
| 12 | conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis |
| 13 | subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti |
| 14 | sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum |
| 15 | quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam |
| 16 | quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei |
| 17 | omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate |
| 18 | servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis |
| 19 | haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste |
| 20 | quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum |
| 21 | in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius |
| 22 | qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius |
| 23 | qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste |
| 24 | qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis |
| 25 | eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum |