Hieronymus, Iacobi, Caput 4
| 1 | unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris |
| 2 | concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis |
| 3 | petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis |
| 4 | adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur |
| 5 | aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis |
| 6 | maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam |
| 7 | subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis |
| 8 | adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo |
| 9 | miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem |
| 10 | humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos |
| 11 | nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex |
| 12 | unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum |
| 13 | ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus |
| 14 | qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur |
| 15 | pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud |
| 16 | nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est |
| 17 | scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi |