Hieronymus, ad Hebraeos, Caput 10
| 1 | umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere |
| 2 | alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati |
| 3 | sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit |
| 4 | inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata |
| 5 | ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi |
| 6 | holocaustomata et pro peccato non tibi placuit |
| 7 | tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam |
| 8 | superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur |
| 9 | tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat |
| 10 | in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel |
| 11 | et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata |
| 12 | hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei |
| 13 | de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius |
| 14 | una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos |
| 15 | contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit |
| 16 | hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas |
| 17 | et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius |
| 18 | ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato |
| 19 | habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi |
| 20 | quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam |
| 21 | et sacerdotem magnum super domum Dei |
| 22 | accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda |
| 23 | teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit |
| 24 | et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum |
| 25 | non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem |
| 26 | voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia |
| 27 | terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios |
| 28 | irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur |
| 29 | quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit |
| 30 | scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum |
| 31 | horrendum est incidere in manus Dei viventis |
| 32 | rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum |
| 33 | et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti |
| 34 | nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam |
| 35 | nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem |
| 36 | patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem |
| 37 | adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit |
| 38 | iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae |
| 39 | nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae |