Hieronymus, ad Hebraeos, Caput 7
| 1 | hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei |
| 2 | cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis |
| 3 | sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum |
| 4 | intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha |
| 5 | et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae |
| 6 | cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit |
| 7 | sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur |
| 8 | et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit |
| 9 | et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est |
| 10 | adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech |
| 11 | si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici |
| 12 | translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat |
| 13 | in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit |
| 14 | manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est |
| 15 | et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos |
| 16 | qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis |
| 17 | contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech |
| 18 | reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem |
| 19 | nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum |
| 20 | et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt |
| 21 | hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum |
| 22 | in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus |
| 23 | et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere |
| 24 | hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium |
| 25 | unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis |
| 26 | talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus |
| 27 | qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo |
| 28 | lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum |