Hieronymus, ad Hebraeos, Caput 3
| 1 | unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum |
| 2 | qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius |
| 3 | amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam |
| 4 | omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus |
| 5 | et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant |
| 6 | Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus |
| 7 | quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis |
| 8 | nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto |
| 9 | ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea |
| 10 | quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas |
| 11 | sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam |
| 12 | videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo |
| 13 | sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati |
| 14 | participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus |
| 15 | dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione |
| 16 | quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen |
| 17 | quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto |
| 18 | quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt |
| 19 | et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem |