Hieronymus, ad Philemonem, Caput 1
| 1 | Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro |
| 2 | et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est |
| 3 | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
| 4 | gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis |
| 5 | audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos |
| 6 | ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu |
| 7 | gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater |
| 8 | propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet |
| 9 | propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi |
| 10 | obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo |
| 11 | qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis |
| 12 | quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe |
| 13 | quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii |
| 14 | sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium |
| 15 | forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere |
| 16 | iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino |
| 17 | si ergo habes me socium suscipe illum sicut me |
| 18 | si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa |
| 19 | ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes |
| 20 | ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino |
| 21 | confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies |
| 22 | simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis |
| 23 | salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu |
| 24 | Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei |
| 25 | gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen |