Hieronymus, ad Titum, Caput 3
| 1 | admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse |
| 2 | neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines |
| 3 | eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem |
| 4 | cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei |
| 5 | non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti |
| 6 | quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum |
| 7 | ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae |
| 8 | fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus |
| 9 | stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae |
| 10 | hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita |
| 11 | sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus |
| 12 | cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare |
| 13 | Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit |
| 14 | discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi |
| 15 | salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen |