Hieronymus, ad Titum, Caput 2
| 1 | tu autem loquere quae decet sanam doctrinam |
| 2 | senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia |
| 3 | anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes |
| 4 | ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant |
| 5 | prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei |
| 6 | iuvenes similiter hortare ut sobrii sint |
| 7 | in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem |
| 8 | verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis |
| 9 | servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes |
| 10 | non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus |
| 11 | apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus |
| 12 | erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo |
| 13 | expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi |
| 14 | qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum |
| 15 | haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat |