Hieronymus, ad Titum, Caput 1
| 1 | Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est |
| 2 | in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia |
| 3 | manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei |
| 4 | Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro |
| 5 | huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui |
| 6 | si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos |
| 7 | oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum |
| 8 | sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem |
| 9 | amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere |
| 10 | sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt |
| 11 | quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia |
| 12 | dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri |
| 13 | testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide |
| 14 | non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate |
| 15 | omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia |
| 16 | confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi |