Hieronymus, ad Timotheum II, Caput 3
| 1 | hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa |
| 2 | et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti |
| 3 | sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate |
| 4 | proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei |
| 5 | habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita |
| 6 | ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis |
| 7 | semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes |
| 8 | quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem |
| 9 | sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit |
| 10 | tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam |
| 11 | persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus |
| 12 | et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur |
| 13 | mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes |
| 14 | tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris |
| 15 | et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu |
| 16 | omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia |
| 17 | ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus |