Hieronymus, ad Timotheum I, Caput 5
| 1 | seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres |
| 2 | anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate |
| 3 | viduas honora quae vere viduae sunt |
| 4 | si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo |
| 5 | quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die |
| 6 | nam quae in deliciis est vivens mortua est |
| 7 | et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint |
| 8 | si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior |
| 9 | vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor |
| 10 | in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est |
| 11 | adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt |
| 12 | habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt |
| 13 | simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet |
| 14 | volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia |
| 15 | iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan |
| 16 | si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat |
| 17 | qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina |
| 18 | dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua |
| 19 | adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus |
| 20 | peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant |
| 21 | testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando |
| 22 | manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi |
| 23 | noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates |
| 24 | quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur |
| 25 | similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt |