Hieronymus, ad Timotheum I, Caput 4
| 1 | Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum |
| 2 | in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam |
| 3 | prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem |
| 4 | quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur |
| 5 | sanctificatur enim per verbum Dei et orationem |
| 6 | haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es |
| 7 | ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem |
| 8 | nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae |
| 9 | fidelis sermo et omni acceptione dignus |
| 10 | in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium |
| 11 | praecipe haec et doce |
| 12 | nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate |
| 13 | dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae |
| 14 | noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii |
| 15 | haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus |
| 16 | adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt |