Hieronymus, ad Thessalonicenses II, Caput 2
| 1 | rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum |
| 2 | ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini |
| 3 | ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis |
| 4 | qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus |
| 5 | non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis |
| 6 | et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore |
| 7 | nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat |
| 8 | et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui |
| 9 | eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus |
| 10 | et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent |
| 11 | ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio |
| 12 | ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati |
| 13 | nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis |
| 14 | ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi |
| 15 | itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram |
| 16 | ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia |
| 17 | exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono |