Hieronymus, ad Thessalonicenses I, Caput 5
| 1 | de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis |
| 2 | ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet |
| 3 | cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient |
| 4 | vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat |
| 5 | omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum |
| 6 | igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus |
| 7 | qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt |
| 8 | nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis |
| 9 | quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum |
| 10 | qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus |
| 11 | propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis |
| 12 | rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos |
| 13 | ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis |
| 14 | rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes |
| 15 | videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes |
| 16 | semper gaudete |
| 17 | sine intermissione orate |
| 18 | in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis |
| 19 | Spiritum nolite extinguere |
| 20 | prophetias nolite spernere |
| 21 | omnia autem probate quod bonum est tenete |
| 22 | ab omni specie mala abstinete vos |
| 23 | ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur |
| 24 | fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet |
| 25 | fratres orate pro nobis |
| 26 | salutate fratres omnes in osculo sancto |
| 27 | adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus |
| 28 | gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen |