Hieronymus, ad Thessalonicenses I, Caput 4
| 1 | de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis |
| 2 | scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum |
| 3 | haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra |
| 4 | ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore |
| 5 | non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum |
| 6 | ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus |
| 7 | non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione |
| 8 | itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis |
| 9 | de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem |
| 10 | etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis |
| 11 | et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis |
| 12 | et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis |
| 13 | nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent |
| 14 | si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo |
| 15 | hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt |
| 16 | quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi |
| 17 | deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus |
| 18 | itaque consolamini invicem in verbis istis |