Hieronymus, ad Colossenses, Caput 2
| 1 | volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne |
| 2 | ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu |
| 3 | in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi |
| 4 | hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum |
| 5 | nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae |
| 6 | sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate |
| 7 | radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione |
| 8 | videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum |
| 9 | quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter |
| 10 | et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis |
| 11 | in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi |
| 12 | consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis |
| 13 | et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta |
| 14 | delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci |
| 15 | expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso |
| 16 | nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum |
| 17 | quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi |
| 18 | nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae |
| 19 | et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei |
| 20 | si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis |
| 21 | ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris |
| 22 | quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum |
| 23 | quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis |