Hieronymus, ad Philippenses, Caput 4
| 1 | itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi |
| 2 | Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino |
| 3 | etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae |
| 4 | gaudete in Domino semper iterum dico gaudete |
| 5 | modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope |
| 6 | nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum |
| 7 | et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu |
| 8 | de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate |
| 9 | quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum |
| 10 | gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis |
| 11 | non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse |
| 12 | scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati |
| 13 | omnia possum in eo qui me confortat |
| 14 | verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae |
| 15 | scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli |
| 16 | quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis |
| 17 | non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram |
| 18 | habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo |
| 19 | Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu |
| 20 | Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen |
| 21 | salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres |
| 22 | salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt |
| 23 | gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen |