Hieronymus, ad Philippenses, Caput 3
| 1 | de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium |
| 2 | videte canes videte malos operarios videte concisionem |
| 3 | nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes |
| 4 | quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis |
| 5 | circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus |
| 6 | secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella |
| 7 | sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta |
| 8 | verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam |
| 9 | et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide |
| 10 | ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius |
| 11 | si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis |
| 12 | non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu |
| 13 | fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me |
| 14 | ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu |
| 15 | quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit |
| 16 | verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula |
| 17 | imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos |
| 18 | multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi |
| 19 | quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt |
| 20 | nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum |
| 21 | qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia |