Hieronymus, ad Philippenses, Caput 2
| 1 | si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes |
| 2 | implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes |
| 3 | nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes |
| 4 | non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum |
| 5 | hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu |
| 6 | qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo |
| 7 | sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo |
| 8 | humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis |
| 9 | propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen |
| 10 | ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum |
| 11 | et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris |
| 12 | itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini |
| 13 | Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate |
| 14 | omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus |
| 15 | ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo |
| 16 | verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi |
| 17 | sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis |
| 18 | id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi |
| 19 | spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt |
| 20 | neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit |
| 21 | omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu |
| 22 | experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium |
| 23 | hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt |
| 24 | confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito |
| 25 | necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos |
| 26 | quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum |
| 27 | nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem |
| 28 | festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim |
| 29 | excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote |
| 30 | quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium |