Hieronymus, ad Corinthios II, Caput 12
| 1 | si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini |
| 2 | scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum |
| 3 | et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit |
| 4 | quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui |
| 5 | pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis |
| 6 | nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me |
| 7 | et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet |
| 8 | propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me |
| 9 | et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi |
| 10 | propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum |
| 11 | factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum |
| 12 | signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus |
| 13 | quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam |
| 14 | ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis |
| 15 | ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar |
| 16 | sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi |
| 17 | numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos |
| 18 | rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis |
| 19 | olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem |
| 20 | timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos |
| 21 | ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt |