Hieronymus, ad Corinthios II, Caput 9
| 1 | nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis |
| 2 | scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos |
| 3 | misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis |
| 4 | ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia |
| 5 | necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam |
| 6 | hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet |
| 7 | unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus |
| 8 | potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum |
| 9 | sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum |
| 10 | qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae |
| 11 | ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo |
| 12 | quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino |
| 13 | per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes |
| 14 | et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis |
| 15 | gratias Deo super inenarrabili dono eius |