Hieronymus, ad Corinthios II, Caput 5
| 1 | scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis |
| 2 | nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes |
| 3 | si tamen vestiti non nudi inveniamur |
| 4 | nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita |
| 5 | qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus |
| 6 | audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino |
| 7 | per fidem enim ambulamus et non per speciem |
| 8 | audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum |
| 9 | et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi |
| 10 | omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum |
| 11 | scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse |
| 12 | non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde |
| 13 | sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis |
| 14 | caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt |
| 15 | et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit |
| 16 | itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus |
| 17 | si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova |
| 18 | omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis |
| 19 | quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis |
| 20 | pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo |
| 21 | eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso |