Hieronymus, ad Corinthios II, Caput 3
| 1 | incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis |
| 2 | epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus |
| 3 | manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus |
| 4 | fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum |
| 5 | non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est |
| 6 | qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat |
| 7 | quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur |
| 8 | quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria |
| 9 | nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria |
| 10 | nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam |
| 11 | si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est |
| 12 | habentes igitur talem spem multa fiducia utimur |
| 13 | et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur |
| 14 | sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur |
| 15 | sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum |
| 16 | cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen |
| 17 | Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas |
| 18 | nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu |