Hieronymus, ad Corinthios II, Caput 2
| 1 | statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos |
| 2 | si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me |
| 3 | et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est |
| 4 | nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis |
| 5 | si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos |
| 6 | sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus |
| 7 | ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est |
| 8 | propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem |
| 9 | ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis |
| 10 | cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi |
| 11 | ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius |
| 12 | cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino |
| 13 | non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam |
| 14 | Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco |
| 15 | quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt |
| 16 | aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus |
| 17 | non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur |