Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 16
| 1 | de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite |
| 2 | per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant |
| 3 | cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem |
| 4 | quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt |
| 5 | veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo |
| 6 | apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero |
| 7 | nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit |
| 8 | permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten |
| 9 | ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi |
| 10 | si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego |
| 11 | ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus |
| 12 | de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit |
| 13 | vigilate state in fide viriliter agite et confortamini |
| 14 | omnia vestra in caritate fiant |
| 15 | obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos |
| 16 | ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti |
| 17 | gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt |
| 18 | refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt |
| 19 | salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia |
| 20 | salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto |
| 21 | salutatio mea manu Pauli |
| 22 | si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha |
| 23 | gratia Domini Iesu vobiscum |
| 24 | caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen |