Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 14
| 1 | sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis |
| 2 | qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria |
| 3 | nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes |
| 4 | qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat |
| 5 | volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat |
| 6 | nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina |
| 7 | tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur |
| 8 | etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum |
| 9 | ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes |
| 10 | tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est |
| 11 | si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus |
| 12 | sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis |
| 13 | et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur |
| 14 | nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est |
| 15 | quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente |
| 16 | ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit |
| 17 | nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur |
| 18 | gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor |
| 19 | sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua |
| 20 | fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote |
| 21 | in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus |
| 22 | itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus |
| 23 | si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis |
| 24 | si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus |
| 25 | occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est |
| 26 | quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant |
| 27 | sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur |
| 28 | si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo |
| 29 | prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent |
| 30 | quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat |
| 31 | potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur |
| 32 | et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt |
| 33 | non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum |
| 34 | mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit |
| 35 | si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia |
| 36 | an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit |
| 37 | si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata |
| 38 | si quis autem ignorat ignorabitur |
| 39 | itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere |
| 40 | omnia autem honeste et secundum ordinem fiant |