Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 12
| 1 | de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres |
| 2 | scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes |
| 3 | ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto |
| 4 | divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus |
| 5 | et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus |
| 6 | et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus |
| 7 | unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem |
| 8 | alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum |
| 9 | alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu |
| 10 | alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum |
| 11 | haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult |
| 12 | sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus |
| 13 | etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus |
| 14 | nam et corpus non est unum membrum sed multa |
| 15 | si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore |
| 16 | et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore |
| 17 | si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus |
| 18 | nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit |
| 19 | quod si essent omnia unum membrum ubi corpus |
| 20 | nunc autem multa quidem membra unum autem corpus |
| 21 | non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii |
| 22 | sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt |
| 23 | et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent |
| 24 | honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem |
| 25 | ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra |
| 26 | et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra |
| 27 | vos autem estis corpus Christi et membra de membro |
| 28 | et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum |
| 29 | numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores |
| 30 | numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur |
| 31 | aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro |