Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 11
| 1 | imitatores mei estote sicut et ego Christi |
| 2 | laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis |
| 3 | volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus |
| 4 | omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum |
| 5 | omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur |
| 6 | nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum |
| 7 | vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est |
| 8 | non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro |
| 9 | etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum |
| 10 | ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos |
| 11 | verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino |
| 12 | nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo |
| 13 | vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum |
| 14 | nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi |
| 15 | mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt |
| 16 | si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei |
| 17 | hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis |
| 18 | primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo |
| 19 | nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis |
| 20 | convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare |
| 21 | unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est |
| 22 | numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo |
| 23 | ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem |
| 24 | et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem |
| 25 | similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem |
| 26 | quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat |
| 27 | itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini |
| 28 | probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat |
| 29 | qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus |
| 30 | ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi |
| 31 | quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur |
| 32 | dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur |
| 33 | itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate |
| 34 | si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam |