Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 5
| 1 | omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat |
| 2 | et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit |
| 3 | ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est |
| 4 | in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu |
| 5 | tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu |
| 6 | non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit |
| 7 | expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus |
| 8 | itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis |
| 9 | scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis |
| 10 | non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse |
| 11 | nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere |
| 12 | quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis |
| 13 | nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis |