Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 4
| 1 | sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei |
| 2 | hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur |
| 3 | mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico |
| 4 | nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est |
| 5 | itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo |
| 6 | haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio |
| 7 | quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis |
| 8 | iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus |
| 9 | puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus |
| 10 | nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles |
| 11 | usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus |
| 12 | et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus |
| 13 | blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc |
| 14 | non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo |
| 15 | nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui |
| 16 | rogo ergo vos imitatores mei estote |
| 17 | ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo |
| 18 | tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam |
| 19 | veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem |
| 20 | non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute |
| 21 | quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis |