Hieronymus, ad Corinthios I, Caput 2
| 1 | et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi |
| 2 | non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum |
| 3 | et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos |
| 4 | et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis |
| 5 | ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei |
| 6 | sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur |
| 7 | sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram |
| 8 | quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent |
| 9 | sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum |
| 10 | nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei |
| 11 | quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei |
| 12 | nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis |
| 13 | quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes |
| 14 | animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur |
| 15 | spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur |
| 16 | quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus |