Hieronymus, ad Romanos, Caput 14
| 1 | infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum |
| 2 | alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat |
| 3 | is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit |
| 4 | tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum |
| 5 | nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet |
| 6 | qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo |
| 7 | nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur |
| 8 | sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus |
| 9 | in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur |
| 10 | tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei |
| 11 | scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo |
| 12 | itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo |
| 13 | non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum |
| 14 | scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est |
| 15 | si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est |
| 16 | non ergo blasphemetur bonum nostrum |
| 17 | non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto |
| 18 | qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus |
| 19 | itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem |
| 20 | noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat |
| 21 | bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur |
| 22 | tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat |
| 23 | qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est |