Hieronymus, ad Romanos, Caput 11
| 1 | dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin |
| 2 | non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel |
| 3 | Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam |
| 4 | sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal |
| 5 | sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt |
| 6 | si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia |
| 7 | quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt |
| 8 | sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem |
| 9 | et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis |
| 10 | obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva |
| 11 | dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur |
| 12 | quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum |
| 13 | vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo |
| 14 | si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis |
| 15 | si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis |
| 16 | quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami |
| 17 | quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es |
| 18 | noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te |
| 19 | dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar |
| 20 | bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time |
| 21 | si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat |
| 22 | vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris |
| 23 | sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos |
| 24 | nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae |
| 25 | nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret |
| 26 | et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob |
| 27 | et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum |
| 28 | secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres |
| 29 | sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei |
| 30 | sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem |
| 31 | ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur |
| 32 | conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur |
| 33 | o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius |
| 34 | quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit |
| 35 | aut quis prior dedit illi et retribuetur ei |
| 36 | quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen |